Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Ephesios 2:7-15 Vulgata Latina (VULG)

7.  ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu.

8.  Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis : Dei enim donum est :

9.  non ex operibus, ut ne quis glorietur.

10.  Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus.

11.  Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta :

12.  quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo.

13.  Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.

14.  Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua,

15.  legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem :

Read complete chapter Ad Ephesios 2