Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Ephesios 2:13-22 Vulgata Latina (VULG)

13.  Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.

14.  Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua,

15.  legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem :

16.  et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso.

17.  Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope.

18.  Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.

19.  Ergo jam non estis hospites, et advenæ : sed estis cives sanctorum, et domestici Dei,

20.  superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu :

21.  in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino,

22.  in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu.

Read complete chapter Ad Ephesios 2