Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Colossenses 4:13-17 Vulgata Latina (VULG)

13.  Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et qui Hierapoli.

14.  Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas.

15.  Salutate fratres, qui sunt Laodiciæ, et Nympham, et quæ in domo ejus est, ecclesiam.

16.  Et cum lecta fuerit apud vos epistola hæc, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur : et eam, quæ Laodicensium est, vos legatis.

17.  Et dicite Archippo : Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas.

Read complete chapter Ad Colossenses 4