Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Colossenses 4:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Domini, quod justum est et æquum, servis præstate : scientes quod et vos Dominum habetis in cælo.

2.  Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione :

3.  orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum),

4.  ut manifestem illud ita ut oportet me loqui.

5.  In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt : tempus redimentes.

6.  Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.

7.  Quæ circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino :

8.  quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat quæ circa vos sunt, et consoletur corda vestra,

9.  cum Onesimo carissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia, quæ hic aguntur, nota facient vobis.

10.  Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabæ, de quo accepistis mandata : si venerit ad vos, excipite illum :

Read complete chapter Ad Colossenses 4