Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Colossenses 3:9-17 Vulgata Latina (VULG)

9.  Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,

10.  et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum :

11.  ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber : sed omnia, et in omnibus Christus.

12.  Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam :

13.  supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam : sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.

14.  Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis :

15.  et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore : et grati estote.

16.  Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.

17.  Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.

Read complete chapter Ad Colossenses 3