Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Colossenses 3:20-25 Vulgata Latina (VULG)

20.  Filii, obedite parentibus per omnia : hoc enim placitum est in Domino.

21.  Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.

22.  Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum.

23.  Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus :

24.  scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite.

25.  Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit : et non est personarum acceptio apud Deum.

Read complete chapter Ad Colossenses 3