Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Colossenses 3:2-10 Vulgata Latina (VULG)

2.  quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.

3.  Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.

4.  Cum Christus apparuerit, vita vestra : tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.

5.  Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram : fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus :

6.  propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis :

7.  in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.

8.  Nunc autem deponite et vos omnia : iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.

9.  Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,

10.  et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum :

Read complete chapter Ad Colossenses 3