Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ad Colossenses 1:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater :

2.  eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Jesu.

3.  Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes :

4.  audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes

5.  propter spem, quæ reposita est vobis in cælis : quam audistis in verbo veritatis Evangelii :

6.  quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate,

7.  sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu,

8.  qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu.

9.  Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali :

10.  ut ambuletis digne Deo per omnia placentes : in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei :

11.  in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio,

Read complete chapter Ad Colossenses 1