Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 9:25-29 Vulgata Latina (VULG)

25.  Accipientes autem eum discipuli nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta.

26.  Cum autem venisset in Jerusalem, tentabat se jungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus.

27.  Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos : et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Jesu.

28.  Et erat cum illis intrans et exiens in Jerusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini.

29.  Loquebatur quoque gentibus, et disputabat cum Græcis : illi autem quærebant occidere eum.

Read complete chapter Actus 9