Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 9:17-27 Vulgata Latina (VULG)

17.  Et abiit Ananias, et introivit in domum : et imponens ei manus, dixit : Saule frater, Dominus misit me Jesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut videas, et implearis Spiritu Sancto.

18.  Et confestim ceciderunt ab oculis ejus tamquam squamæ, et visum recepit : et surgens baptizatus est.

19.  Et cum accepisset cibum, confortatus est.Fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot.

20.  Et continuo in synagogis prædicabat Jesum, quoniam hic est Filius Dei.

21.  Stupebant autem omnes qui audiebant, et dicebant : Nonne hic est qui expugnabat in Jerusalem eos qui invocabant nomen istud : et huc ad hoc venit, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum ?

22.  Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Judæos qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus.

23.  Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Judæi ut eum interficerent.

24.  Notæ autem factæ sunt Saulo insidiæ eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent.

25.  Accipientes autem eum discipuli nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta.

26.  Cum autem venisset in Jerusalem, tentabat se jungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus.

27.  Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos : et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Jesu.

Read complete chapter Actus 9