Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 8:9-19 Vulgata Latina (VULG)

9.  Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum :

10.  cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes : Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna.

11.  Attendebant autem eum : propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos.

12.  Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres.

13.  Tunc Simon et ipse credidit : et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.

14.  Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem.

15.  Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum :

16.  nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu.

17.  Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.

18.  Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,

19.  dicens : Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum :

Read complete chapter Actus 8