Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 8:21-34 Vulgata Latina (VULG)

21.  Non est tibi pars neque sors in sermone isto : cor enim tuum non est rectum coram Deo.

22.  Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua : et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.

23.  In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse.

24.  Respondens autem Simon, dixit : Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis.

25.  Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.

26.  Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens : Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam : hæc est deserta.

27.  Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem :

28.  et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam.

29.  Dixit autem Spiritus Philippo : Accede, et adjunge te ad currum istum.

30.  Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit : Putasne intelligis quæ legis ?

31.  Qui ait : Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi ? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum.

32.  Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic : Tamquam ovis ad occisionem ductus est :et sicut agnus coram tondente se, sine voce,sic non aperuit os suum.

33.  In humilitate judicium ejus sublatum est.Generationem ejus quis enarrabit ?quoniam tolletur de terra vita ejus.

34.  Respondens autem eunuchus Philippo, dixit : Obsecro te, de quo propheta dicit hoc ? de se, an de alio aliquo ?

Read complete chapter Actus 8