Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 8:12-17 Vulgata Latina (VULG)

12.  Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres.

13.  Tunc Simon et ipse credidit : et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.

14.  Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem.

15.  Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum :

16.  nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu.

17.  Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.

Read complete chapter Actus 8