Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 8:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter Apostolos.

2.  Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum.

3.  Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam.

4.  Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei.

5.  Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabant illis Christum.

6.  Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat.

7.  Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt.

8.  Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate.

9.  Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum :

10.  cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes : Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna.

11.  Attendebant autem eum : propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos.

Read complete chapter Actus 8