Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 7:6-19 Vulgata Latina (VULG)

6.  Locutus est autem ei Deus : Quia erit semen ejus accola in terra aliena, et servituti eos subjicient, et male tractabunt eos annis quadringentis :

7.  et gentem cui servierint, judicabo ego, dixit Dominus : et post hæc exibunt, et servient mihi in loco isto.

8.  Et dedit illi testamentum circumcisionis : et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo : et Isaac, Jacob : et Jacob, duodecim patriarchas.

9.  Et patriarchæ æmulantes, Joseph vendiderunt in Ægyptum : et erat Deus cum eo,

10.  et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus, et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Ægypti : et constituit eum præpositum super Ægyptum, et super omnem domum suam.

11.  Venit autem fames in universam Ægyptum et Chanaan, et tribulatio magna : et non inveniebant cibos patres nostri.

12.  Cum audisset autem Jacob esse frumentum in Ægypto, misit patres nostros primum :

13.  et in secundo cognitus est Joseph a fratribus suis, et manifestatum est Pharaoni genus ejus.

14.  Mittens autem Joseph, accersivit Jacob patrem suum et omnem cognationem suam, in animabus septuaginta quinque.

15.  Et descendit Jacob in Ægyptum : et defunctus est ipse, et patres nostri.

16.  Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem.

17.  Cum autem appropinquaret tempus promissionis quam confessus erat Deus Abrahæ, crevit populus, et multiplicatus est in Ægypto,

18.  quoadusque surrexit alius rex in Ægypto, qui non sciebat Joseph.

19.  Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres nostros ut exponerent infantes suos, ne vivificarentur.

Read complete chapter Actus 7