Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 7:50-59 Vulgata Latina (VULG)

50.  Nonne manus mea fecit hæc omnia ?

51.  Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis : sicut patres vestri, ita et vos.

52.  Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri ? et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis :

53.  qui accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis.

54.  Audientes autem hæc, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum.

55.  Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in cælum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait : Ecce video cælos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei.

56.  Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum.

57.  Et ejicientes eum extra civitatem, lapidabant : et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus.

58.  Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem : Domine Jesu, suscipe spiritum meum.

59.  Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens : Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus.

Read complete chapter Actus 7