Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 7:43-58 Vulgata Latina (VULG)

43.  Et suscepistis tabernaculum Moloch,et sidus dei vestri Rempham,figuras quas fecistis adorare eas :et transferam vos trans Babylonem.

44.  Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat.

45.  Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David,

46.  qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob.

47.  Salomon autem ædificavit illi domum.

48.  Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut propheta dicit :

49.  Cælum mihi sedes est :terra autem scabellum pedum meorum.Quam domum ædificabitis mihi ? dicit Dominus :aut quis locus requietionis meæ est ?

50.  Nonne manus mea fecit hæc omnia ?

51.  Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis : sicut patres vestri, ita et vos.

52.  Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri ? et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis :

53.  qui accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis.

54.  Audientes autem hæc, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum.

55.  Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in cælum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait : Ecce video cælos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei.

56.  Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum.

57.  Et ejicientes eum extra civitatem, lapidabant : et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus.

58.  Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem : Domine Jesu, suscipe spiritum meum.

Read complete chapter Actus 7