Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 7:39-48 Vulgata Latina (VULG)

39.  Cui noluerunt obedire patres nostri : sed repulerunt, et aversi sunt cordibus suis in Ægyptum,

40.  dicentes ad Aaron : Fac nobis deos qui præcedant nos : Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Ægypti, nescimus quid factum sit ei.

41.  Et vitulum fecerunt in diebus illis, et obtulerunt hostiam simulacro, et lætabantur in operibus manuum suarum.

42.  Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiæ cæli, sicut scriptum est in libro prophetarum : Numquid victimas et hostias obtulistis mihiannis quadraginta in deserto, domus Israël ?

43.  Et suscepistis tabernaculum Moloch,et sidus dei vestri Rempham,figuras quas fecistis adorare eas :et transferam vos trans Babylonem.

44.  Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat.

45.  Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David,

46.  qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob.

47.  Salomon autem ædificavit illi domum.

48.  Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut propheta dicit :

Read complete chapter Actus 7