Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 7:12-24 Vulgata Latina (VULG)

12.  Cum audisset autem Jacob esse frumentum in Ægypto, misit patres nostros primum :

13.  et in secundo cognitus est Joseph a fratribus suis, et manifestatum est Pharaoni genus ejus.

14.  Mittens autem Joseph, accersivit Jacob patrem suum et omnem cognationem suam, in animabus septuaginta quinque.

15.  Et descendit Jacob in Ægyptum : et defunctus est ipse, et patres nostri.

16.  Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem.

17.  Cum autem appropinquaret tempus promissionis quam confessus erat Deus Abrahæ, crevit populus, et multiplicatus est in Ægypto,

18.  quoadusque surrexit alius rex in Ægypto, qui non sciebat Joseph.

19.  Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres nostros ut exponerent infantes suos, ne vivificarentur.

20.  Eodem tempore natus est Moyses, et fuit gratus Deo : qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui.

21.  Exposito autem illo, sustulit eum filia Pharaonis, et nutrivit eum sibi in filium.

22.  Et eruditus est Moyses omni sapientia Ægyptiorum, et erat potens in verbis et in operibus suis.

23.  Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor ejus ut visitaret fratres suos filios Israël.

24.  Et cum vidisset quemdam injuriam patientem, vindicavit illum, et fecit ultionem ei qui injuriam sustinebat, percusso Ægyptio.

Read complete chapter Actus 7