Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 5:24-40 Vulgata Latina (VULG)

24.  Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum, ambigebant de illis quidnam fieret.

25.  Adveniens autem quidam, nuntiavit eis : Quia ecce viri quos posuistis in carcerem, sunt in templo, stantes et docentes populum.

26.  Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi : timebant enim populum ne lapidarentur.

27.  Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio : et interrogavit eos princeps sacerdotum,

28.  dicens : Præcipiendo præcepimus vobis ne doceretis in nomine isto, et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra : et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius.

29.  Respondens autem Petrus et Apostoli, dixerunt : Obedire oportet Deo magis quam hominibus.

30.  Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno.

31.  Hunc principem et salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam pœnitentiam Israëli, et remissionem peccatorum :

32.  et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi.

33.  Hæc cum audissent, dissecabantur, et cogitabant interficere illos.

34.  Surgens autem quidam in concilio pharisæus, nomine Gamaliel, legis doctor, honorabilis universæ plebi, jussit foras ad breve homines fieri,

35.  dixitque ad illos : Viri Israëlitæ, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis.

36.  Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum : qui occisus est, et omnes qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum.

37.  Post hunc extitit Judas Galilæus in diebus professionis, et avertit populum post se : et ipse periit, et omnes quotquot consenserunt ei, dispersi sunt.

38.  Et nunc itaque dico vobis, discedite ab hominibus istis, et sinite illos : quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus, dissolvetur :

39.  si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi.

40.  Et convocantes Apostolos, cæsis denuntiaverunt ne omnino loquerentur in nomine Jesu, et dimiserunt eos.

Read complete chapter Actus 5