Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 5:22-30 Vulgata Latina (VULG)

22.  Cum autem venissent ministri, et aperto carcere non invenissent illos, reversi nuntiaverunt,

23.  dicentes : Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante januas : aperientes autem neminem intus invenimus.

24.  Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum, ambigebant de illis quidnam fieret.

25.  Adveniens autem quidam, nuntiavit eis : Quia ecce viri quos posuistis in carcerem, sunt in templo, stantes et docentes populum.

26.  Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi : timebant enim populum ne lapidarentur.

27.  Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio : et interrogavit eos princeps sacerdotum,

28.  dicens : Præcipiendo præcepimus vobis ne doceretis in nomine isto, et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra : et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius.

29.  Respondens autem Petrus et Apostoli, dixerunt : Obedire oportet Deo magis quam hominibus.

30.  Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno.

Read complete chapter Actus 5