Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 5:16-28 Vulgata Latina (VULG)

16.  Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Jerusalem, afferentes ægros, et vexatos a spiritibus immundis : qui curabantur omnes.

17.  Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant (quæ est hæresis sadducæorum), repleti sunt zelo :

18.  et injecerunt manus in Apostolos, et posuerunt eos in custodia publica.

19.  Angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris, et educens eos, dixit :

20.  Ite, et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitæ hujus.

21.  Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum, et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum, et qui cum eo erant, convocaverunt concilium, et omnes seniores filiorum Israël : et miserunt ad carcerem ut adducerentur.

22.  Cum autem venissent ministri, et aperto carcere non invenissent illos, reversi nuntiaverunt,

23.  dicentes : Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante januas : aperientes autem neminem intus invenimus.

24.  Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum, ambigebant de illis quidnam fieret.

25.  Adveniens autem quidam, nuntiavit eis : Quia ecce viri quos posuistis in carcerem, sunt in templo, stantes et docentes populum.

26.  Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi : timebant enim populum ne lapidarentur.

27.  Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio : et interrogavit eos princeps sacerdotum,

28.  dicens : Præcipiendo præcepimus vobis ne doceretis in nomine isto, et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra : et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius.

Read complete chapter Actus 5