Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 4:2-13 Vulgata Latina (VULG)

2.  dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis :

3.  et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum : erat enim jam vespera.

4.  Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt : et factus est numerus virorum quinque millia.

5.  Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ, in Jerusalem :

6.  et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali.

7.  Et statuentes eos in medio, interrogabant : In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos ?

8.  Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos : Principes populi, et seniores, audite :

9.  si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,

10.  notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.

11.  Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli :

12.  et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.

13.  Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant :

Read complete chapter Actus 4