Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 4:15-26 Vulgata Latina (VULG)

15.  Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere : et conferebant ad invicem,

16.  dicentes : Quid faciemus hominibus istis ? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem : manifestum est, et non possumus negare.

17.  Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.

18.  Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu.

19.  Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos : Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate.

20.  Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui.

21.  At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum : quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat.

22.  Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis.

23.  Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.

24.  Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt : Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt :

25.  qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti : Quare fremuerunt gentes,et populi meditati sunt inania ?

26.  Astiterunt reges terræ,et principes convenerunt in unumadversus Dominum, et adversus Christum ejus.

Read complete chapter Actus 4