Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 4:13-21 Vulgata Latina (VULG)

13.  Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant :

14.  hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.

15.  Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere : et conferebant ad invicem,

16.  dicentes : Quid faciemus hominibus istis ? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem : manifestum est, et non possumus negare.

17.  Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.

18.  Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu.

19.  Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos : Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate.

20.  Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui.

21.  At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum : quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat.

Read complete chapter Actus 4