1. Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducæi,
2. dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis :
3. et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum : erat enim jam vespera.
4. Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt : et factus est numerus virorum quinque millia.
5. Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ, in Jerusalem :
6. et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali.