Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 28:3-10 Vulgata Latina (VULG)

3.  Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum ejus.

4.  Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant : Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere.

5.  Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est.

6.  At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus, et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse deum.

7.  In locis autem illis erant prædia principis insulæ, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne exhibuit.

8.  Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum jacere. Ad quem Paulus intravit : et cum orasset, et imposuisset ei manus, salvavit eum.

9.  Quo facto, omnes qui in insula habebant infirmitates, accedebant, et curabantur :

10.  qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus imposuerunt quæ necessaria erant.

Read complete chapter Actus 28