Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 28:10-17 Vulgata Latina (VULG)

10.  qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus imposuerunt quæ necessaria erant.

11.  Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, quæ in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum.

12.  Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo.

13.  Inde circumlegentes devenimus Rhegium : et post unum diem, flante austro, secunda die venimus Puteolos :

14.  ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem : et sic venimus Romam.

15.  Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam.

16.  Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite.

17.  Post tertium autem diem convocavit primos Judæorum. Cumque convenissent, dicebat eis : Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Jerosolymis traditus sum in manus Romanorum,

Read complete chapter Actus 28