Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 28:1-4 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. Barbari vero præstabant non modicam humanitatem nobis.

2.  Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem qui imminebat, et frigus.

3.  Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum ejus.

4.  Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant : Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere.

Read complete chapter Actus 28