Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 27:18-31 Vulgata Latina (VULG)

18.  Valida autem nobis tempestate jactatis, sequenti die jactum fecerunt :

19.  et tertia die suis manibus armamenta navis projecerunt.

20.  Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, jam ablata erat spes omnis salutis nostræ.

21.  Et cum multa jejunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit : Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere injuriam hanc et jacturam.

22.  Et nunc suadeo vobis bono animo esse : amissio enim nullius animæ erit ex vobis, præterquam navis.

23.  Astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cujus sum ego, et cui deservio,

24.  dicens : Ne timeas, Paule : Cæsari te oportet assistere : et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum.

25.  Propter quod bono animo estote, viri : credo enim Deo quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi.

26.  In insulam autem quamdam oportet nos devenire.

27.  Sed posteaquam quartadecima nox supervenit, navigantibus nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur nautæ apparere sibi aliquam regionem.

28.  Qui et summittentes bolidem, invenerunt passus viginti : et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim.

29.  Timentes autem ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes anchoras quatuor, optabant diem fieri.

30.  Nautis vero quærentibus fugere de navi, cum misissent scapham in mare, sub obtentu quasi inciperent a prora anchoras extendere,

31.  dixit Paulus centurioni et militibus : Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis.

Read complete chapter Actus 27