Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 26:25-32 Vulgata Latina (VULG)

25.  Et Paulus : Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor.

26.  Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor : latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est.

27.  Credis, rex Agrippa, prophetis ? Scio quia credis.

28.  Agrippa autem ad Paulum : In modico suades me christianum fieri.

29.  Et Paulus : Opto apud Deum, et in modico et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his.

30.  Et exsurrexit rex, et præses, et Bernice, et qui assidebant eis.

31.  Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes : Quia nihil morte aut vinculis dignum quid fecit homo iste.

32.  Agrippa autem Festo dixit : Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Cæsarem.

Read complete chapter Actus 26