Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 26:21-30 Vulgata Latina (VULG)

21.  Hac ex causa me Judæi, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere.

22.  Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem, sto, testificans minori atque majori, nihil extra dicens quam ea quæ prophetæ locuti sunt futura esse, et Moyses,

23.  si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus.

24.  Hæc loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit : Insanis, Paule : multæ te litteræ ad insaniam convertunt.

25.  Et Paulus : Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor.

26.  Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor : latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est.

27.  Credis, rex Agrippa, prophetis ? Scio quia credis.

28.  Agrippa autem ad Paulum : In modico suades me christianum fieri.

29.  Et Paulus : Opto apud Deum, et in modico et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his.

30.  Et exsurrexit rex, et præses, et Bernice, et qui assidebant eis.

Read complete chapter Actus 26