Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 25:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Jerosolymam a Cæsarea.

2.  Adieruntque eum principes sacerdotum et primi Judæorum adversus Paulum : et rogabant eum,

3.  postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via.

4.  Festus autem respondit servari Paulum in Cæsarea : se autem maturius profecturum.

5.  Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum.

6.  Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Cæsaream, et altera die sedit pro tribunali, et jussit Paulum adduci.

7.  Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Jerosolyma descenderant Judæi, multas et graves causas objicientes, quas non poterant probare :

8.  Paulo rationem reddente : Quoniam neque in legem Judæorum, neque in templum, neque in Cæsarem quidquam peccavi.

9.  Festus autem volens gratiam præstare Judæis, respondens Paulo, dixit : Vis Jerosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud me ?

10.  Dixit autem Paulus : Ad tribunal Cæsaris sto : ibi me oportet judicari : Judæis non nocui, sicut tu melius nosti.

11.  Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori : si vero nihil est eorum quæ hi accusant me, nemo potest me illis donare. Cæsarem appello.

Read complete chapter Actus 25