Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 24:9-22 Vulgata Latina (VULG)

9.  Adjecerunt autem et Judæi, dicentes hæc ita se habere.

10.  Respondit autem Paulus (annuente sibi præside dicere) : Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam.

11.  Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Jerusalem :

12.  et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turbæ, neque in synagogis, neque in civitate :

13.  neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant.

14.  Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt hæresim, sic deservio Patri et Deo meo, credens omnibus quæ in lege et prophetis scripta sunt :

15.  spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum.

16.  In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper.

17.  Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota,

18.  in quibus invenerunt me purificatum in templo : non cum turba, neque cum tumultu.

19.  Quidam autem ex Asia Judæi, quos oportebat apud te præsto esse, et accusare si quid haberent adversum me :

20.  aut hi ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio,

21.  nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans : Quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis.

22.  Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens : Cum tribunus Lysias descenderit, audiam vos.

Read complete chapter Actus 24