Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 24:18-26 Vulgata Latina (VULG)

18.  in quibus invenerunt me purificatum in templo : non cum turba, neque cum tumultu.

19.  Quidam autem ex Asia Judæi, quos oportebat apud te præsto esse, et accusare si quid haberent adversum me :

20.  aut hi ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio,

21.  nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans : Quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis.

22.  Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens : Cum tribunus Lysias descenderit, audiam vos.

23.  Jussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei.

24.  Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quæ erat Judæa, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem quæ est in Christum Jesum.

25.  Disputante autem illo de justitia, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus Felix, respondit : Quod nunc attinet, vade : tempore autem opportuno accersam te :

26.  simul et sperans quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo.

Read complete chapter Actus 24