Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 24:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt præsidem adversus Paulum.

2.  Et citato Paulo cœpit accusare Tertullus, dicens : Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam,

3.  semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione.

4.  Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia.

5.  Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Judæis in universo orbe, et auctorem seditionis sectæ Nazarenorum :

6.  qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram judicare.

7.  Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum de manibus nostris,

8.  jubens accusatores ejus ad te venire : a quo poteris ipse judicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum.

9.  Adjecerunt autem et Judæi, dicentes hæc ita se habere.

10.  Respondit autem Paulus (annuente sibi præside dicere) : Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam.

Read complete chapter Actus 24