Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 23:27-30 Vulgata Latina (VULG)

27.  Virum hunc comprehensum a Judæis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est.

28.  Volensque scire causam quam objiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum.

29.  Quem inveni accusari de quæstionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis.

30.  Et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverant illi, misi eum ad te, denuntians et accusatoribus ut dicant apud te. Vale.

Read complete chapter Actus 23