Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 22:1-20 Vulgata Latina (VULG)

1.  Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem.

2.  Cum audissent autem quia hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium.

3.  Et dicit : Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie :

4.  qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,

5.  sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu : a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur.

6.  Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa :

7.  et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi : Saule, Saule, quid me persequeris ?

8.  Ego autem respondi : Quis es, domine ? Dixitque ad me : Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris.

9.  Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum.

10.  Et dixi : Quid faciam, domine ? Dominus autem dixit ad me : Surgens vade Damascum : et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere.

11.  Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum.

12.  Ananias autem quidam vir secundum legem, testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Judæis,

13.  veniens ad me et astans, dixit mihi : Saule frater, respice. Et ego eadem hora respexi in eum.

14.  At ille dixit : Deus patrum nostrorum præordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex ore ejus :

15.  quia eris testis illius ad omnes homines eorum quæ vidisti et audisti.

16.  Et nunc quid moraris ? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius.

17.  Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis,

18.  et videre illum dicentem mihi : Festina, et exi velociter ex Jerusalem : quoniam non recipient testimonium tuum de me.

19.  Et ego dixi : Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et cædens per synagogas eos qui credebant in te :

20.  et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum.

Read complete chapter Actus 22