Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 21:6-17 Vulgata Latina (VULG)

6.  Et cum valefecissemus invicem, ascendimus navem : illi autem redierunt in sua.

7.  Nos vero navigatione expleta a Tyro descendimus Ptolemaidam : et salutatis fratribus, mansimus die una apud illos.

8.  Alia autem die profecti, venimus Cæsaream. Et intrantes domum Philippi evangelistæ, qui erat unus de septem, mansimus apud eum.

9.  Huic autem erant quatuor filiæ virgines prophetantes.

10.  Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Judæa propheta, nomine Agabus.

11.  Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli : et alligans sibi pedes et manus, dixit : Hæc dicit Spiritus Sanctus : Virum, cujus est zona hæc, sic alligabunt in Jerusalem Judæi, et tradent in manus gentium.

12.  Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Jerosolymam.

13.  Tunc respondit Paulus, et dixit : Quid facitis flentes, et affligentes cor meum ? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu.

14.  Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes : Domini voluntas fiat.

15.  Post dies autem istos, præparati ascendebamus in Jerusalem.

16.  Venerunt autem et ex discipulis a Cæsarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur Mnasonem quemdam Cyprium, antiquum discipulum.

17.  Et cum venissemus Jerosolymam, libenter exceperunt nos fratres.

Read complete chapter Actus 21