Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 21:12-24 Vulgata Latina (VULG)

12.  Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Jerosolymam.

13.  Tunc respondit Paulus, et dixit : Quid facitis flentes, et affligentes cor meum ? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu.

14.  Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes : Domini voluntas fiat.

15.  Post dies autem istos, præparati ascendebamus in Jerusalem.

16.  Venerunt autem et ex discipulis a Cæsarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur Mnasonem quemdam Cyprium, antiquum discipulum.

17.  Et cum venissemus Jerosolymam, libenter exceperunt nos fratres.

18.  Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Jacobum, omnesque collecti sunt seniores.

19.  Quos cum salutasset, narrabat per singula quæ Deus fecisset in gentibus per ministerium ipsius.

20.  At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei : Vides, frater, quot millia sunt in Judæis qui crediderunt, et omnes æmulatores sunt legis.

21.  Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Judæorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi.

22.  Quid ergo est ? utique oportet convenire multitudinem : audient enim te supervenisse.

23.  Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor, votum habentes super se.

24.  His assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis ut radant capita : et scient omnes quia quæ de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem.

Read complete chapter Actus 21