Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 20:6-17 Vulgata Latina (VULG)

6.  nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem.

7.  Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem.

8.  Erant autem lampades copiosæ in cœnaculo, ubi eramus congregati.

9.  Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio cœnaculo deorsum, et sublatus est mortuus.

10.  Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum : et complexus dixit : Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est.

11.  Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.

12.  Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime.

13.  Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum : sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus.

14.  Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen.

15.  Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum.

16.  Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Jerosolymis.

17.  A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu ecclesiæ.

Read complete chapter Actus 20