Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 20:25-34 Vulgata Latina (VULG)

25.  Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei.

26.  Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium.

27.  Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.

28.  Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.

29.  Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.

30.  Et ex vobisipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.

31.  Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum.

32.  Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiæ ipsius, qui potens est ædificare, et dare hæreditatem in sanctificatis omnibus.

33.  Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut

34.  ipsi scitis : quoniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ.

Read complete chapter Actus 20