Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 20:21-36 Vulgata Latina (VULG)

21.  testificans Judæis atque gentilibus in Deum pœnitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum.

22.  Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem : quæ in ea ventura sint mihi, ignorans :

23.  nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens quoniam vincula et tribulationes Jerosolymis me manent.

24.  Sed nihil horum vereor : nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei.

25.  Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei.

26.  Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium.

27.  Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.

28.  Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.

29.  Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.

30.  Et ex vobisipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.

31.  Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum.

32.  Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiæ ipsius, qui potens est ædificare, et dare hæreditatem in sanctificatis omnibus.

33.  Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut

34.  ipsi scitis : quoniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ.

35.  Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu : quoniam ipse dixit : Beatius est magis dare, quam accipere.

36.  Et cum hæc dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis.

Read complete chapter Actus 20