Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 20:17-29 Vulgata Latina (VULG)

17.  A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu ecclesiæ.

18.  Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis : Vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,

19.  serviens Domino cum omni humilitate, et lacrimis, et tentationibus, quæ mihi acciderunt ex insidiis Judæorum :

20.  quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos, publice et per domos,

21.  testificans Judæis atque gentilibus in Deum pœnitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum.

22.  Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem : quæ in ea ventura sint mihi, ignorans :

23.  nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens quoniam vincula et tribulationes Jerosolymis me manent.

24.  Sed nihil horum vereor : nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei.

25.  Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei.

26.  Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium.

27.  Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.

28.  Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.

29.  Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.

Read complete chapter Actus 20