Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 20:1-15 Vulgata Latina (VULG)

1.  Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam.

2.  Cum autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Græciam :

3.  ubi cum fecisset menses tres, factæ sunt illi insidiæ a Judæis navigaturo in Syriam : habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam.

4.  Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Berœensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gajus Derbeus, et Timotheus : Asiani vero Tychicus et Trophimus.

5.  Hi cum præcessissent, sustinuerunt nos Troade :

6.  nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem.

7.  Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem.

8.  Erant autem lampades copiosæ in cœnaculo, ubi eramus congregati.

9.  Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio cœnaculo deorsum, et sublatus est mortuus.

10.  Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum : et complexus dixit : Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est.

11.  Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.

12.  Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime.

13.  Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum : sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus.

14.  Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen.

15.  Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum.

Read complete chapter Actus 20