Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 2:8-17 Vulgata Latina (VULG)

8.  et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus ?

9.  Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui habitant Mespotamiam, Judæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam,

10.  Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ quæ est circa Cyrenen : et advenæ Romani,

11.  Judæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes : audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.

12.  Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes : Quidnam vult hoc esse ?

13.  Alii autem irridentes dicebant : Quia musto pleni sunt isti.

14.  Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis : Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.

15.  Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia :

16.  sed hoc est quod dictum est per prophetam Joël :

17.  Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus,effundam de Spiritu meo super omnem carnem :et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ,et juvenes vestri visiones videbunt,et seniores vestri somnia somniabunt.

Read complete chapter Actus 2