8. et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus ?
9. Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui habitant Mespotamiam, Judæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam,
10. Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ quæ est circa Cyrenen : et advenæ Romani,
11. Judæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes : audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.
12. Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes : Quidnam vult hoc esse ?
13. Alii autem irridentes dicebant : Quia musto pleni sunt isti.
14. Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis : Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.
15. Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia :