Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 2:44-47 Vulgata Latina (VULG)

44.  Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia.

45.  Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat.

46.  Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,

47.  collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.

Read complete chapter Actus 2