Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 2:32-44 Vulgata Latina (VULG)

32.  Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus.

33.  Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis.

34.  Non enim David ascendit in cælum : dixit autem ipse : Dixit Dominus Domino meo :Sede a dextris meis,

35.  donec ponam inimicos tuosscabellum pedum tuorum.

36.  Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis.

37.  His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos : Quid faciemus, viri fratres ?

38.  Petrus vero ad illos : Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum : et accipietis donum Spiritus Sancti.

39.  Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster.

40.  Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens : Salvamini a generatione ista prava.

41.  Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt : et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia.

42.  Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus.

43.  Fiebat autem omni animæ timor : multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis.

44.  Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia.

Read complete chapter Actus 2