Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 2:30-37 Vulgata Latina (VULG)

30.  Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus :

31.  providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem.

32.  Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus.

33.  Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis.

34.  Non enim David ascendit in cælum : dixit autem ipse : Dixit Dominus Domino meo :Sede a dextris meis,

35.  donec ponam inimicos tuosscabellum pedum tuorum.

36.  Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis.

37.  His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos : Quid faciemus, viri fratres ?

Read complete chapter Actus 2